monumenta.ch > Hieronymus > bnf10439.14 v > csg250.392 > sectio 10 > ad Corinthios I, 8 > bkeCod.47.11r > ad Corinthios I, 2 > uwbM.p.th.f.12.72 > bnf13013.149 > sectio 1

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Beda Venerabilis, De Arte Metrica, 4, 1
Haec de differentia syllabarum paucis dicta sint, quas suis etiam exemplis ipse plurimum discernere potest, qui scansionem versus heroici discere curaverit. Sed qui necdum ad hoc pervenit, hunc interim hortamur syllabas omnium partium orationis ex principio versuum heroicorum diligentius scrutetur. Omnis enim versus hexameter, qui sex pedibus, et pentameter qui quinque pedibus constat, primam syllabam longam habet, quia vel a spondeo vel a dactylo incipit, quorum prior pars duabus longis syllabis consistit, ut dicens; secundus longa et duabus brevibus, ut dicimus; et omnino cum Codicem hexametri vel elegiaci carminis assumis in manus, quamcunque paginam aperiens inspexeris, quemcunque versum arripiens legeris, absque ulla dubitatione primam syllabam aut natura aut positione longam invenies, quia nimirum sive spondei sive dactyli constat esse principium.